- CARDINALIS
- CARDINALISnomen officialium Theodosii, quales Magistri quidam militum, Praefectus praetorio Astanae dioecesis, Praefectusque Africae, quod hi ceteris illustriores essent. Et in Cassiodor. l. 7. formul. 31. occutrit, urbis Romae Princeps Cardinalis. In Ecclesia item perantiquae sunt hae voces, quas tamen apud Hieronymum vix reperias. Dicti autem Cardinales olim, non quod praecipui tunc essent, et a rerum cardine, sed quod certae alicui Ecclesiae, quam titulum vocabant et cardinem, impacti essent et annexi. Postquam enim Euaristus Prontif. circa A. C. 112. Ecclesias Presbyters divisisset, et Fabianus circa A. C. 240. urbem totam in 14. regiones distribuisset, iisdem 7. constituens Diaconos, scil. binis regionibus unum, coepêre tum Presbyteri isti et Diaconi. Cardinales appellari, eo quod quôcumque locorum agerent, designatae Ecclesiae, tamquam cardini, inhaerendum esset. Nec dissimili sensu apud Damasum, in vita Fabiani, iidem Diaconi a praedictis regionibus Diaconi regionarii appellantur. Episcopos Cardinales primum memorat Gregorius, et nomine solum a ceteris discrepantes. Non autem Romae permansit aut Cardinalium appellatio, aut institutio, sed quo tum fides se diffudit, eo una penetravit utraque. Inde Universitas Pragensis ad Oxoniensem: Perlectis multis Chronicis et Historicis authenticis, nihil invenio de Cardinalibus, usque ad tempus Gregorii M. quô tempore Episcopi indifferenter Cardinales faciebant, et Papa Cardinales in Episcopos promovebat. Reperiuntur adhuc igtur Cardinales in antiquissimis pluribus Ecclesiis, Ravennate, Aquileiensi, Mediolanensi, Pisana, Beneventana, Compostellana, et D. Pauli Londinensi. Non pro fastu recentiorum, purpurati, sed ad antiquorum similitudinem, tenues admodum et pauperes. Vide Gregor. Ep. ad Maximianum Episc. Syracusanum, pro Felice Diacono Cardinali. Affluente tandem opibus et potentiâ Romanâ Ecclesia, subiectasque iam habente reliquas, consentaneum videbatur, eiusdem etiam ministros coeteris omnibus anteferri. Praecelluit inter hos statim Cardinalium caetus, qui Papae semper a consiliis et rebus gerendis, magis indies atque magis coeperunt inclarescere. Praesertim ab aevo Caroli M. ex quo ea, quae convocatis Italiae Episcopis aliquando in Synodis solebant definiri, omissis nunc illis, in Cardinalium conclavi agebantur. Huc facit, quod post schisma a Constantino excitatum, decretum fuerat in Concilio Roman. sub Stephano III. A. C. 768. can. 4. Ut nullus, si non Diaconus aut Presbyter Cardinalis factus suerit, ad sacrum Pontificatus honorem possit promoveri. Denuo, quod exutô caterô Clerô et omnino Laicis, summi Pontificis electio ad solos Cardinales deducta est. Ut vero omnes honoratiores haberentur. Innocentius IV. et Paulus II. effecêre, vide supra in voce Cardinales. Hodie ordo hic tam illustris est, ut regiae vix cedat dignitati: Notandum enim, ait Pontificale Roman. quod Caesar, antequam coronetur, sunplici diademate, sedet post primum Episcopum Cardinalem, et si quis Rex adest, sedet post primum Presbyterum Cardinalem: Non mira igitur Clemangii querela de corrupto stat. Eccl. c. 10. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. qui de numero Cardinalium ista adicit. Marcellus 25. constituisse dicitur, A. C. 304. Septem Episcoporuin Cardinalium hebdomadariorum meminit Anastasius in vita Steph. A. C. 768. Sigebertus in A. C. 1085. Hildebrandus , ait, qui et Gregorius, nunc in extremis positus ad se vocavit unum de 12. Cardinalibus. Post aliquot lustra, in schismate nempe circa electionem Alexandri III. et Victoris Antipapae, A. C. 1159. numerus a Marcello institutus, exstat apud Radevicum de gestis Frider. II. l. 2. c. 52. et 53. In Codice vero M. S. circiter A. C. 1450.deprehenduntur Episcopi Cardinales 7. Presbyteri 28. Diavoni 16. In libro impresso A. C. 1490. Episcopi Cardinales 7. Presbyteri 33. Diaconi 18. qui numerus lubinde variavit. Vide supra. Ex M. S. exemplari modo laudato, nomina Cardinalium haec sunt.Episcopi Cardinales.Episcopus Hostiensis, qui, quia Papam consecrat, reliquis dignior est et palliô utitur. Episcopus Portuensis. Episcopus Albanensis. Episcopus Sabinensis. Episcopus Ronestrinus. Episcopus Ruphinae. Episcopus Tusculanus. Presbyteri Cardinales 28. per numerum septenarium divisi, residuis quatuor Ecclesiis Patriarchalibus sunt intitulatt. VidelicetAd Ecclesiam S. Petri septem.Cardinal. S. Mariae trans Tiberim. Cardinal. S. Grisogni. Cardinal. S. Caeciliae trans Tiberim. Cardinal. S. Anastasiae. Cardinal. S. Laurentii in Damaso. Cardinal. S. Marci. Cardinal. S. Martini in monte.Septem alii S. Pauli, in altari maiori servientes.Cardinal. S. Sabinae. Cardinal. S. Priscae. Cardinal. S. Balbinae. Cardinal. SS. Nerei et Achillei. Cardinal. S. Sixti. Cardinal. Marcelli. Cardinal. S. Susannae.Septem Cardinales Presbyteri S. Laurentii.Cardinal. S. Praxedis. Cardinal. S. Petri ad vincula. Cardinal. S. Laurentii in Lucina. Cardinal. S. Crucis Ierusalem. Cardinal. S. Steph. in monte Celio. Cardinal. S. Iohannis et Pauli. Cardinal. SS. Quatuor coronatorum.Septem Presbyteri Cardinales S. Mariae maioris.Cardinal. SS. Apostolorum. Cardinal. S. Ciriaci in thermis. Cardinal. S. Eusebii. Cardinal. S. Potentianae. Cardinal. S. Vitalis. Cardinal. SS. Marcellini et Petri. Cardinal. S. Clementis.Diaconi Cardinales, ad minister ium Pontif. deputati.Cardinal. S. Mariae in Dompusinica, qui Archidiaconus. Cardinal. S. Luciae, in c'ta Palatii, iuxta Septisolium. Cardinal. S. Mariae novae. Cardinal. SS. Cosmae et Daminai Palatii. Cardinal. S. Gregorii Palatii. Cardinal. S. Mariae in schola Graeca. Cardinal. S. Mariae in porticu. Cardinal. S. Nicolai, in carceribus. Cardinal. S. Angeli. Cardinal. S. Eustachii. Cardinal. S. Mariae in Aquario. Cardinal. S. Mariae in via lata. Cardinal. S. Agathae. Cardinal. S. Euciae, in caput Sabintae. Cardinal. S. Quintini. Plura vide apud Spelmannum retro memoratum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.